[9 september år 1165...1181 - Tusculanum (Tusculum).]

Påven Alexanteri III:s brev till ärkebiskop Stefan i Uppsala och hans underlydande samt Guttorm Jarl, med befallning att genom fästningarnas besättande hindra finnarna att avfalla från kristendomen.

Alexander Papa III. Vpsellensi Archiepiscopo & suffraganeis eius, &c. Guthermo duci.

Grauis admodum & difficilis est ad Apostolicam sedem querela perlata, quod Phinni semper imminente sibi exercitu inimicorum, fidem seruare Christianam promittunt, & prædicatores & eruditores Christianæ legis desideranter requirunt, & recedente exercitu fidem abnegant, prædicatores contemnunt, & grauiter persequuntur. Vnde quoniam in hoc Deo illudere, & Christianam religionem deridere videntur, & illis se duplo filios gehennæ constituentibus, salus & vita eorum tota in terrenis, neglectis cælestibus, conspicitur consistene: nec est dignum, vt eis in aduersitate Christianum nomen defensionem conferat, quod in prosperitate despicere & horrere probantur: vniuersitatem vestram monemus, atque mandamus, quatinus a fallacijs & fraudibus eorum ita prudenter & discrete de cætero caueatis, quod si ingruerit necessitas, ad auxilium & defensionem vestram non possint recurrere, nisi munitiones, si quas habent, vobis tenendas assignent, aut alias, adeo sufficientem cautionem exhibeant & securitatem, quod a modo nullatenus pedes retrahere, aut vestram pruderitiam valeant circumuenire: sed Christianæ fidei documenta cogantur tenere firmiter & seruare: ne amplius de eorum numero videantur, de quibus dictum est, Corifitebitur tibi, cum benefeceris ei. Datum Tuscul. V. Idus Septembris.


K&aumml;lla: Svenskt Diplomatarium, red. av Joh. Gust. Liljegren, I Band, Åren 817-1285, Stockholm 1829.

Stefan av Alvastra, Alvastra klosters munk och från 1164 Sveriges första ärkebiskop. Han dog 1185. Guttorm Austmannsson var kung Karl Sverkerssons (1130-1167) jarl.

Tillbaka till innehållet.